Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat2
Cicero, Partitiones Oratoriae 55
Not analysed yet
rerum autem amplificatio sumitur eisdem ex locis omnibus, e quibus illa quae dicta sunt ad fidem: maximeque valent et definitiones conglobatae et consequentium frequentatio et contrariarum et dissimilium et inter se pugnantium rerum conflictio et causae eaque quae sunt orta de causis, maximeque similitudines et exempla; fictae etiam personae, muta denique loquantur, omninoque ea sunt adhibenda, si causa patitur, quae habentur magna, quorum est duplex genus.