Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat2
Cicero, Partitiones Oratoriae 56
Not analysed yet
alia enim natura magna videntur, alia usu; natura, ut caelestia, ut divina, ut ea quorum obscurae causae, ut in terris mundoque admirabilia quae sunt, ex quibus similibusque, si attendas, ad augendum permulta suppetunt; usu, quae videntur hominibus aut prodesse aut obesse vehementius, quorum sunt genera ad amplificandum tria. Nam aut caritate moventur homines, ut deorum, ut patriae, ut parentum; aut amore, ut fratrum, ut coniugum, ut liberorum, ut familiarium; aut honestate, ut virtutum maximeque earum quae ad communionem hominum et liberalitatem valent. Ex his et cohortationes sumuntur ad ea retinenda et in eos a quibus ea violata sunt odia incitantur, et miseratio nascitur.