Latin · ~3 min
93 to 94
Cicero, Partitiones Oratoriae 93-94
Not analysed yet
quid autem possit effici, in quo etiam quam facile possit quamque expediat quaeri solet, maxime ex causis eis quae quamque rem efficiant est videndum. Causarum autem genera sunt plura. Nam sunt aliae quae ipsae conficiunt, aliae quae vim ad conficiendum aliquam adferunt. Itaque illae superiores conficientes vocentur, hae reliquae ponantur in eo genere, ut sine his confici non possit. conficiens autem causa alia est absoluta et perfecta per se, alia ad aliquid adiuvans et efficiendi socia quaedam; cuius vis generis varia est et saepe aut maior aut minor Sunt autem aliae causae, quae aut propter principium aut propter exitum conficientes vocantur. Cum autem quaeritur quid sit optimum factu, aut utilitas aut spes efficiendi ad adsentiendum impellit animos.