Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat2
Cicero, Partitiones Oratoriae 95
Not analysed yet
et quoniam de utilitate iam diximus, de efficiendi ratione dicamus. Quo toto genere quibuscum et contra quos, quo tempore aut quo loco aut quibus facultatibus armorum pecuniae sociorum earumve rerum quae ad quamque rem efficiendam pertinent possimus uti requirendum est. Neque solum ea sunt quae nobis suppetant, sed etiam illa quae adversentur videnda. Et si ex contentione procliviora erunt nostra, non solum effici posse quae suademus erit persuadendum, sed curandum etiam ut illa facilia proclivia iucunda videantur. Dissuadentibus autem aut utilitas labefactanda est aut efficiendi difficultates efferendae, neque aliis ex praeceptis, sed eisdem ex suasionis locis.