Latin · ~2 min
Speech 1
Cicero, Philippicae 1.2
Not analysed yet
praeclara tum oratio M. Antoni, egregia etiam voluntas; pax denique per eum et per liberos eius cum praestantissimis civibus confirmata est. atque his principiis reliqua consentiebant. ad deliberationes eas quas habebat domi de re publica principes civitatis adhibebat; ad hunc ordinem res optimas deferebat; nihil tum nisi quod erat notum omnibus in C. Caesaris commentariis reperiebatur; summa constantia ad ea quae quaesita erant respondebat.