Latin · ~2 min
Speech 1
Cicero, Philippicae 1.3
Not analysed yet
num qui exsules restituti? Vnum aiebat, praeterea neminem. num immunitates datae? nullae respondebat. adsentiri etiam nos Ser. Sulpicio, clarissimo viro, voluit, ne qua tabula post Idus Martias ullius decreti Caesaris aut benefici figeretur. multa praetereo eaque praeclara; ad singulare enim M. Antoni factum festinat oratio. dictaturam, quae iam vim regiae potestatis obsederat, funditus ex re publica sustulit; de qua ne sententias quidem diximus. scriptum senatus consultum quod fieri vellet attulit, quo recitato auctoritatem eius summo studio secuti sumus eique amplissimis verbis per senatus consultum gratias egimus.