Latin · ~2 min
Speech 1
Cicero, Philippicae 1.34
Not analysed yet
quod videmus etiam in fabula illi ipsi qui oderint, dum metuant dixerit perniciosum fuisse. Vtinam, M. Antoni, avum tuum meminisses! de quo tamen audisti multa ex me eaque saepissime. Putasne illum immortalitatem mereri voluisse, ut propter armorum habendorum licentiam metueretur? illa erat vita, illa secunda fortuna, libertate esse parem ceteris, principem dignitate. itaque, ut omittam res avi tui prosperas, acerbissimum eius supremum diem malim quam L. Cinnae dominatum, a quo ille crudelissime est interfectus.