Latin · ~2 min
Speech 1
Cicero, Philippicae 1.35
Not analysed yet
sed quid oratione te flectam? si enim exitus C. Caesaris efficere non potest ut malis carus esse quam metui, nihil cuiusquam proficiet nec valebit oratio. quem qui beatum fuisse putant, miseri ipsi sunt. beatus est nemo qui ea lege vivit ut non modo impune sed etiam cum summa interfectoris gloria interfici possit. qua re flecte te, quaeso, et maiores tuos respice atque ita guberna rem publicam ut natum esse te cives tui gaudeant: sine quo nec beatus nec carus nec iucundus quisquam esse omnino potest.