Latin · ~3 min
Speech 1
Cicero, Philippicae 1.38
Not analysed yet
quid igitur? hoc vos, per deos immortalis! quale sit non interpretamini? quid? eos de vestra vita cogitare non censetis quibus eorum quos sperant rei publicae consulturos vita tam cara sit? cepi fructum, patres conscripti, reversionis meae, quoniam et ea dixi, ut quicumque casus consecutus esset, exstaret constantiae meae testimonium, et sum a vobis benigne ac diligenter auditus. quae potestas si mihi saepius sine meo vestroque periculo fiet, utar: si minus, quantum potero, non tam mihi me quam rei publicae reservabo. mihi fere satis est quod vixi vel ad aetatem vel ad gloriam: huc si quid accesserit, non tam mihi quam vobis reique publicae accesserit.