Latin · ~3 min
Speech 2
Cicero, Philippicae 2.1
Not analysed yet
quonam meo fato, patres conscripti, fieri dicam ut nemo his annis viginti rei publicae fuerit hostis qui non bellum eodem tempore mihi quoque indixerit? nec vero necesse est quemquam a me nominari: vobiscum ipsi recordamini. mihi poenarum illi plus quam optarem dederunt: te miror, Antoni, quorum facta imitere, eorum exitus non perhorrescere. atque hoc in aliis minus mirabar. nemo enim illorum inimicus mihi fuit voluntarius: omnes a me rei publicae causa lacessiti. tu ne verbo quidem violatus, ut audacior quam Catilina, furiosior quam Clodius viderere, ultro me maledictis lacessisti, tuamque a me alienationem commendationem tibi ad impios civis fore putavisti.