Latin · ~4 min
Speech 10
Cicero, Philippicae 10.6
Not analysed yet
Vsum in re publica, Calene, magnum iam habere et debes et potes. quando ita decerni vidisti aut quo senatus consulto huius generis—sunt enim innumerabilia—bene scriptas litteras decretum a senatu? quod verbum tibi non excidit, ut saepe fit, fortuito: scriptum, meditatum, cogitatum attulisti. hanc tibi consuetudinem plerisque in rebus bonis obtrectandi si qui detraxerit, quid tibi quod sibi quisque velit non relinquetur? quam ob rem conlige te placaque animum istum aliquando et mitiga: audi viros bonos, quibus multis uteris; loquere cum sapientissimo homine, genero tuo, saepius quam ipse tecum: tum denique amplissimi honoris nomen obtinebis. an vero hoc pro nihilo putas in quo quidem pro amicitia tuam vicem dolere soleo, efferri hoc foras et ad populi Romani auris pervenire, ei qui primus sententiam dixerit neminem adsensum? quod etiam hodie futurum arbitror. legiones abducis a Bruto. quas? nempe eas quas ille a C. Antoni scelere avertit et ad rem publicam sua auctoritate traduxit. rursus igitur vis nudatum illum atque solum a re publica relegatum videri.