Latin · ~2 min
Speech 10
Cicero, Philippicae 10.5
Not analysed yet
quaero igitur, eum Brutine similem malis an Antoni, ac permitto ut de tribus Antoniis eligas quem velis. di meliora! inquies. cur igitur non eis faves, eos laudas quorum similem tuum filium esse vis? simul enim et rei publicae consules et propones illi exempla ad imitandum. hoc vero, Q. Fufi, cupio sine offensione nostrae amicitiae sic tecum ut a te dissentiens senator queri. ita enim dixisti et quidem de scripto, ne te inopia verbi lapsum putarem, litteras Bruti recte et ordine scriptas videri. quid est aliud librarium Bruti laudare, non Brutum?