Latin · ~3 min
Speech 10
Cicero, Philippicae 10.8
Not analysed yet
quamquam qui umquam aut ludi aut dies laetiores fuerunt quam cum in singulis versibus populus Romanus maximo clamore et plausu Bruti memoriam prosequebatur? corpus aberat liberatoris, libertatis memoria aderat: in qua Bruti imago cerni videbatur. at hunc eis ipsis ludorum diebus videbam in insula clarissimi adulescentis, Cn. Luculli, propinqui sui nihil nisi de pace et concordia civium cogitantem. eundem vidi postea Veliae, cedentem Italia ne qua oreretur belli civilis causa propter se. O spectaculum illud non modo hominibus sed undis ipsis et litoribus luctuosum! cedere e patria servatorem eius, manere in patria perditores! Cassi classis paucis post diebus consequebatur, ut me puderet, patres conscripti, in eam urbem redire ex qua illi abirent. sed quo consilio redierim initio audistis, post estis experti. exspectatum igitur tempus a Bruto est.