Latin · ~2 min
Speech 10
Cicero, Philippicae 10.9
Not analysed yet
nam quoad vos omnia pati vidit, usus est ipse incredibili patientia: postea quam vos ad libertatem sensit erectos, praesidia vestrae libertati paravit. at cui pesti quantaeque restitit! si enim C. Antonius quod animo intenderat perficere potuisset—at potuisset nisi eius sceleri virtus M. Bruti obstitisset—Macedoniam, Illyricum, Graeciam perdidissemus; esset vel receptaculum pulso Antonio vel agger oppugnandae Italiae Graecia: quae quidem nunc M. Bruti imperio, auctoritate, copiis non instructa solum sed etiam ornata tendit dexteram Italiae suumque ei praesidium pollicetur. qui ab illo abducit exercitum, et respectum pulcherrimum et praesidium firmissimum adimit rei publicae.