Latin · ~3 min
Speech 11
Cicero, Philippicae 11.11
Not analysed yet
quid Censorinum? qui se verbo praetorem esse urbanum cupere dicebat, re certe noluit. quid Bestiam? qui consulatum in Bruti locum se petere profitetur. atque hoc quidem detestabile omen avertat Iuppiter! quam absurdum autem, qui praetor fieri non potuerit, petere eum consulatum? nisi forte damnationem pro praetura putat. alter Caesar Vopiscus ille summo ingenio, summa potentia, qui ex aedilitate consulatum petit, solvatur legibus: quamquam leges eum non tenent propter eximiam, credo, dignitatem. at hic me defendente quinquiens absolutus est: sexta palma urbana etiam in gladiatore difficilis. sed haec iudicum culpa, non mea est. ego defendi fide optima: illi debuerunt clarissimum et praestantissimum senatorem in civitate retinere. qui tamen nunc nihil aliud agere videtur nisi ut intellegamus illos quorum res iudicatas inritas fecimus bene et e re publica iudicavisse.