Latin · ~3 min
Speech 11
Cicero, Philippicae 11.10
Not analysed yet
et hic, di immortales! aliquando fuit meus. occulta enim erant vitia non inquirenti. neque nunc fortasse alienus ab eo essem, nisi ille nobis, nisi moenibus patriae, nisi huic urbi, nisi dis penatibus, nisi aris et focis omnium nostrum, nisi denique naturae et humanitati inventus esset inimicus. A quo admoniti diligentius et vigilantius caveamus Antonium. etenim Dolabella non ita multos secum habuit notos atque insignis latrones: at videtis quos et quam multos habeat Antonius. primum Lucium fratrem: quam facem, di immortales, quod facinus, quod scelus, quem gurgitem, quam voraginem! quid eum non sorbere animo, quid non haurire cogitatione, cuius sanguinem non bibere censetis, in cuius possessiones atque fortunas non impudentissimos oculos spe et mente defigere?