Latin · ~2 min
Speech 11
Cicero, Philippicae 11.16
Not analysed yet
nunc, quoniam hostis est iudicatus Dolabella, bello est persequendus. neque enim quiescit; habet legionem, habet fugitivos, habet sceleratam impiorum manum; est ipse confidens, impotens, gladiatorio generi mortis addictus. quam ob rem, quoniam Dolabella hesterno die hoste decreto bellum gerendum est, imperator est deligendus. duae dictae sunt sententiae quarum neutram probo: alteram quia semper, nisi cum est necesse, periculosam arbitror; alteram quia alienam his temporibus existimo.