Latin · ~4 min
Speech 11
Cicero, Philippicae 11.17
Not analysed yet
nam extraordinarium imperium populare atque ventosum est, minime nostrae gravitatis, minime huius ordinis. bello Antiochino magno et gravi, cum L. Scipioni provincia Asia obvenisset, parumque in eo putaretur esse animi, parum roboris, senatusque ad conlegam eius, C. Laelium, illius sapientis patrem, negotium deferret, surrexit P. Africanus, frater maior L. Scipionis, et illam ignominiam a familia deprecatus est, dixitque et in fratre suo summam virtutem esse summumque consilium neque se ei legatum, id aetatis eisque rebus gestis, defuturum. quod cum ab eo esset dictum, nihil est de Scipionis provincia commutatum; nec plus extraordinarium imperium ad id bellum quaesitum quam duobus antea maximis Punicis bellis quae a consulibus aut a dictatoribus gesta et confecta sunt, quam Pyrrhi, quam Philippi, quam post Achaico bello, quam Punico tertio; ad quod populus Romanus ita sibi ipse delegit idoneum ducem, P. Scipionem, ut eum tamen bellum gerere consulem vellet.