Latin · ~2 min
Speech 11
Cicero, Philippicae 11.19
Not analysed yet
quae igitur haec comitia, aut quam ambitionem constantissimus et gravissimus civis, L. Caesar, in senatum introduxit? clarissimo viro atque innocentissimo decrevit imperium, privato tamen: in quo maximum nobis onus imposuit. adsensus ero, ambitionem induxero in curiam; negaro, videbor suffragio meo, tamquam comitiis, honorem homini amicissimo denegavisse. quod si comitia placet in senatu haberi, petamus, ambiamus, tabella modo detur nobis, sicut populo data est. cur committis, Caesar, ut aut praestantissimus vir, si tibi non sit adsensum, repulsam tulisse videatur aut unus quisque nostrum praeteritus, si, cum pari dignitate simus, eodem honore digni non putemur?