Latin · ~3 min
Speech 11
Cicero, Philippicae 11.18
Not analysed yet
cum Aristonico bellum gerendum fuit P. Licinio L. Valerio consulibus. rogatus est populus quem id bellum gerere placeret. Crassus consul, pontifex maximus, Flacco conlegae, flamini Martiali, multam dixit, si a sacris discessisset: quam multam populus Romanus remisit; pontifici tamen flaminem parere iussit. sed ne tum quidem populus Romanus ad privatum detulit bellum, quamquam erat Africanus qui anno ante de Numantinis triumpharat; qui, cum longe omnis belli gloria et virtute superaret, duas tamen tribus solas tulit. ita populus Romanus consuli potius Crasso quam privato Africano bellum gerendum dedit. de Cn. Pompei imperiis, summi viri atque omnium principis, tribuni plebis turbulenti tulerunt. nam Sertorianum bellum a senatu privato datum est, quia consules recusabant, cum L. Philippus pro consulibus eum se mittere dixit, non pro consule.