Latin · ~2 min
Speech 11
Cicero, Philippicae 11.28
Not analysed yet
quid? C. Cassius, pari magnitudine animi et consili praeditus, nonne eo ex Italia consilio profectus est ut prohiberet Syria Dolabellam? qua lege, quo iure? eo quod Iuppiter ipse sanxit, ut omnia quae rei publicae salutaria essent legitima et iusta haberentur. est enim lex nihil aliud nisi recta et a numine deorum tracta ratio, imperans honesta, prohibens contraria. huic igitur legi paruit Cassius, cum est in Syriam profectus, alienam provinciam, si homines legibus scriptis uterentur, eis vero oppressis suam lege naturae.