Latin · ~1 min
Speech 11
Cicero, Philippicae 11.29
Not analysed yet
sed ut ea vestra quoque auctoritate firmetur, censeo: cum P. Dolabella quique eius crudelissimi et taeterrimi facinoris ministri, socii, adiutores fuerunt hostes populi Romani a senatu iudicati sint, cumque senatus P. Dolabellam bello persequendum censuerit, ut is qui omnia deorum hominumque iura novo, inaudito, inexpiabili scelere polluerit nefarioque se patriae parricidio obstrinxerit poenas dis hominibusque meritas debitasque persolvat,