Latin
Speech 11
Cicero, Philippicae 11.38
Not analysed yet
quorum igitur veteranorum animos ne offendamus veremur? eorumne qui D. Brutum obsidione cupiunt liberare? quibus cum Bruti salus cara sit, qui possunt Cassi nomen odisse? an eorum qui utrisque armis vacant? non vereor ne acerbus cuiquam istorum sit qui otio delectantur. Tertio vero generi non militum veteranorum, sed importunissimorum hostium cupio quam acerbissimum dolorem inurere. quamquam, patres conscripti, quousque sententias dicemus veteranorum arbitratu? quod eorum tantum fastidium est, quae tanta adrogantia ut ad arbitrium illorum imperatores etiam deligamus?