Latin · ~2 min
Speech 11
Cicero, Philippicae 11.39
Not analysed yet
ego autem —dicendum est enim, patres conscripti, quod sentio—non tam veteranos metuendos nobis arbitror quam quid tirones milites, flos Italiae, quid novae legiones ad liberandam patriam paratissimae, quid cuncta Italia de vestra gravitate sentiat. nihil enim semper floret; aetas succedit aetati: diu legiones Caesaris viguerunt; nunc vigent Pansae, vigent Hirti, vigent Caesaris fili, vigent Planci; vincunt numero, vincunt aetatibus; nimirum etiam auctoritate vincunt. id enim bellum gerunt quod ab omnibus gentibus comprobatur. itaque his praemia promissa sunt, illis persoluta. fruantur illi suis, persolvantur his quae spopondimus. id enim deos immortalis spero aequissimum iudicare.