Latin · ~2 min
Speech 11
Cicero, Philippicae 11.8
Not analysed yet
ac Dolabella quidem tam fuit immemor humanitatis—quamquam eius numquam particeps fuit—ut suam insatiabilem crudelitatem exercuerit non solum in vivo, sed etiam in mortuo; atque in eius corpore lacerando atque vexando, cum animum satiare non posset, oculos paverit suos. O multo miserior Dolabella quam ille quem tu miserrimum esse voluisti! dolores Trebonius pertulit magnos. multi ex morbi gravitate maiores, quos tamen non miseros, sed laboriosos solemus dicere. longus fuit dolor. bidui, at compluribus annorum saepe multorum. nec vero graviora sunt carnificum cruciamenta quam interdum tormenta morborum.