Latin · ~4 min
Speech 11
Cicero, Philippicae 11.9
Not analysed yet
Alia sunt, alia, inquam, o perditissimi homines et amentissimi, multo miseriora. nam quo maior vis est animi quam corporis, hoc sunt graviora ea quae concipiuntur animo quam illa quae corpore. miserior igitur qui suscipit in se scelus quam is qui alterius facinus subire cogitur. cruciatus est a Dolabella Trebonius: et quidem a Carthaginiensibus Regulus. qua re cum crudelissimi Poeni iudicati sint in hoste, quid in cive de Dolabella iudicandum est? an vero hoc conferendum est aut dubitandum uter miserior sit, isne cuius mortem senatus populusque Romanus ulcisci cupit, an is qui cunctis senatus sententiis hostis est iudicatus? nam ceteris quidem vitae partibus quis est qui possit sine Treboni maxima contumelia conferre vitam Treboni cum Dolabellae? alterius consilium, ingenium, humanitatem, innocentiam, magnitudinem animi in patria liberanda quis ignorat? alteri a puero pro deliciis crudelitas fuit; deinde ea libidinum turpitudo ut in hoc sit semper ipse laetatus, quod ea faceret quae sibi obici ne ab inimico quidem possent verecundo.