Latin · ~2 min
Speech 12
Cicero, Philippicae 12.18
Not analysed yet
itaque ut alacres et laeti spe pacis oblata inter se impii cives, quasi vicissent, gratulabantur, sic me iniquum eierabant, de me querebantur; diffidebant etiam Servilio: meminerant eius sententiis confixum Antonium; L. Caesarem fortem quidem illum et constantem senatorem, avunculum tamen; Calenum procuratorem; Pisonem familiarem; te ipsum, Pansa, vehementissimum et fortissimum consulem factum iam putant leniorem: non quo ita sit aut esse possit, sed mentio a te facta pacis suspicionem multis attulit immutatae voluntatis. inter has personas me interiectum amici Antoni moleste ferunt: quibus gerendus mos est, quoniam semel liberales esse coepimus.