Latin · ~3 min
Speech 12
Cicero, Philippicae 12.19
Not analysed yet
proficiscantur legati optimis ominibus, sed ei proficiscantur in quibus non offendatur Antonius. quod si de Antonio non laboratis, mihi certe, patres conscripti, consulere debetis. parcite oculis saltem meis et aliquam veniam iusto dolori date. quo enim aspectu videre potero—omitto hostem patriae, ex quo mihi odium in illum commune vobiscum est—sed quo modo aspiciam mihi uni crudelissimum hostem, ut declarant eius de me acerbissimae contiones? adeone me ferreum putatis ut cum eo congredi aut illum aspicere possim qui nuper, cum in contione donaret eos qui ei de parricidis audacissimi videbantur, mea bona donare se dixit Petusio Vrbinati, qui ex naufragio luculenti patrimoni ad haec Antoniana saxa proiectus est.