Latin · ~3 min
Speech 12
Cicero, Philippicae 12.4
Not analysed yet
atque hac voce Q. Fufi capti sumus: ne si a Mutina quidem recesserit, audiemus Antonium, ne si in senatus quidem potestate futurum se dixerit? durum videbatur: itaque fracti sumus, cessimus. recedit igitur a Mutina? nescio. paret senatui? credo, inquit Calenus sed ita ut teneat dignitatem. valde hercules vobis laborandum est, patres conscripti, ut vestram dignitatem amittatis, quae maxima est; Antoni, quae neque est ulla neque esse potest, retineatis, ut eam per vos reciperet quam per se perdidit. si iacens vobiscum aliquid ageret, audirem fortasse: quamquam—sed hoc malo dicere, audirem: stanti resistendum est aut concedenda una cum dignitate libertas. at non est integrum: constituta legatio est.