Latin · ~2 min
Speech 12
Cicero, Philippicae 12.5
Not analysed yet
quid autem non integrum est sapienti quod restitui potest? cuiusvis hominis est errare; nullius nisi insipientis perseverare in errore. posteriores enim cogitationes, ut aiunt, sapientiores solent esse. discussa est illa caligo quam paulo ante dixi; diluxit, patet, videmus omnia, neque per nos solum, sed admonemur a nostris. attendistis paulo ante praestantissimi viri quae esset oratio. maestam inquit domum offendi, coniugem, liberos. admirabantur boni viri, accusabant amici quod spe pacis legationem suscepissem. nec mirum, P. Servili: tuis enim severissimis gravissimisque sententiis omni est non dico dignitate sed etiam spe salutis spoliatus Antonius.