Latin · ~3 min
Speech 13
Cicero, Philippicae 13.10
Not analysed yet
existimasne igitur, M. Lepide, qualem Pompeium res publica habitura sit civem, talis futuros in re publica Antonios? in altero pudor, gravitas, moderatio, integritas; in illis—et cum hos compello, praetereo animo ex grege latrocini neminem—libidines, scelera, ad omne facinus immanis audacia. deinde vos obsecro, patres conscripti, quis hoc vestrum non videt quod Fortuna ipsa quae dicitur caeca vidit? salvis enim actis Caesaris quae concordiae causa defendimus Pompeio sua domus patebit, eamque non minoris quam emit Antonius redimet; redimet, inquam, Cn. Pompei domum filius. O rem acerbam! sed haec satis diu multumque defleta sunt. decrevistis tantam pecuniam Pompeio quantam ex bonis patriis in praedae dissipatione inimicus victor redegisset.