Latin · ~2 min
Speech 13
Cicero, Philippicae 13.9
Not analysed yet
praeclare, si talem potest efficere qualem nuper effecit, qua pace Cn. Pompei filium res publica aspiciet suoque sinu complexuque recipiet, neque solum illum, sed cum illo se ipsam sibi restitutam putabit. haec causa fuit cur decerneretis statuam in rostris cum inscriptione praeclara, cur absenti triumphum. quamquam enim magnas res bellicas gesserat et triumpho dignas, non erat tamen ei tribuendum quod nec L. Aemilio nec Aemiliano Scipioni nec superiori Africano nec Mario nec Pompeio, qui maiora bella gesserunt, sed quod silentio bellum civile confecerat, cum primum licuit, honores in eum maximos contulistis.