Latin · ~3 min
Speech 13
Cicero, Philippicae 13.12
Not analysed yet
satis inconsiderati fuit, ne dicam audacis, rem ullam ex illis attingere; retinere vero quis poterit clarissimo domino restituto? an is non reddet qui domini patrimonium circumplexus quasi thesaurum draco, Pompei servus, libertus Caesaris, agri Lucani possessiones occupavit? atque illud septiens miliens quod adulescenti, patres conscripti, spopondistis, ita discribetur ut videatur a vobis Cn. Pompei filius in patrimonio suo conlocatus. haec senatus: reliqua populus Romanus in ea familia quam vidit amplissimam persequetur, in primis paternum auguratus locum, in quem ego eum, ut quod a patre accepi filio reddam, mea nominatione cooptabo. Vtrum igitur augurem Iuppiter optimus maximus cuius interpretes internuntiique constituti sumus, utrum populus Romanus libentius sanciet, Pompeiumne an Antonium? mihi quidem numine deorum immortalium videtur hoc fortuna voluisse ut actis Caesaris firmis ac ratis Cn. Pompei filius posset et dignitatem et fortunas patrias recuperare.