Latin
Speech 13
Cicero, Philippicae 13.13
Not analysed yet
ac ne illud quidem silentio, patres conscripti, praetereundum puto quod clarissimi viri legati, L. Paulus, Q. Thermus, C. Fannius, quorum habetis cognitam voluntatem in rem publicam eamque perpetuam atque constantem, nuntiant se Pompei conveniendi causa divertisse Massiliam eumque cognovisse paratissimo animo ut cum suis copiis iret ad Mutinam, ni vereretur ne veteranorum animos offenderet. est vero eius patris filius qui sapienter faciebat non minus multa quam fortiter. itaque intellegitis et animum ei praesto fuisse nec consilium defuisse. atque etiam hoc M. Lepido providendum est ne quid adrogantius quam eius mores ferunt facere videatur.