Latin · ~3 min
Speech 13
Cicero, Philippicae 13.15
Not analysed yet
haec si cogitas, es M. Lepidus, pontifex maximus, M. Lepidi, pontificis maximi, pronepos; sin hominibus tantum licere iudicas quantum possunt, vide ne alienis exemplis eisque recentibus uti quam et antiquis et domesticis malle videare. quod si auctoritatem interponis sine armis, magis equidem laudo, sed vide ne hoc ipsum non sit necesse. quamquam enim est tanta in te auctoritas quanta debet in homine nobilissimo, tamen senatus se ipse non contemnit, nec vero fuit umquam gravior, constantior, fortior. incensi omnes rapimur ad libertatem recuperandam; non potest ullius auctoritate tantus senatus populique Romani ardor exstingui; odimus, irati pugnamus, extorqueri manibus arma non possunt; receptui signum aut revocationem a bello audire non possumus; speramus optima, pati vel difficillima malumus quam servire.