Latin · ~3 min
Speech 13
Cicero, Philippicae 13.16
Not analysed yet
Caesar confecit invictum exercitum; duo fortissimi consules adsunt cum copiis; L. Planci, consulis designati, varia et magna auxilia non desunt; in D. Bruti salute certatur; unus furiosus gladiator cum taeterrimorum latronum manu contra patriam, contra deos penatis, contra aras et focos, contra quattuor consules gerit bellum. huic cedamus, huius condiciones audiamus, cum hoc pacem fieri posse credamus? at periculum est ne opprimamur. non metuo ne is qui suis amplissimis fortunis nisi nobis salvis frui non potest prodat salutem suam. bonos civis primum natura efficit, adiuvat deinde fortuna. omnibus enim bonis expedit salvam esse rem publicam. sed in eis qui fortunati sunt magis id apparet.