Latin · ~2 min
Speech 13
Cicero, Philippicae 13.21
Not analysed yet
quis tam barbarus umquam, tam immanis, tam ferus? non audivit, non respondit; neque eos solum praesentis sed multo magis nos a quibus illi erant missi sprevit et pro nihilo putavit. postea quod scelus, quod facinus parricida non edidit? circumsedet colonos nostros, exercitum populi Romani, imperatorem, consulem designatum; agros divexat civium optimorum; hostis taeterrimus omnibus bonis cruces ac tormenta minitatur. cum hoc, M. Lepide, pax esse quae potest? cuius ne supplicio quidem ullo satiari videtur posse res publica.