Latin · ~4 min
Speech 13
Cicero, Philippicae 13.22
Not analysed yet
quod si quis adhuc dubitare potuit quin nulla societas huic ordini populoque Romano cum illa importunissima belua posset esse, desinet profecto dubitare his cognitis litteris quas mihi missas ab Hirtio consule modo accepi. eas dum recito dumque de singulis sententiis breviter disputo, velim, patres conscripti, ut adhuc fecistis, me attente audiatis. Antonius Hirtio et Caesari. neque se imperatorem neque Hirtium consulem nec pro praetore Caesarem. satis hoc quidem scite: deponere alienum nomen ipse maluit quam illis suum reddere. cognita morte C. Treboni non plus gavisus sum quam dolui. videte quid se gavisum, quid doluisse dicat: facilius de pace deliberabitis. dedisse poenas sceleratum cineri atque ossibus clarissimi viri et apparuisse numen deorum intra finem anni vertentis aut iam soluto supplicio parricidi aut impendente laetandum est. O Spartace! quem enim te potius appellem, cuius propter nefanda scelera tolerabilis videtur fuisse Catilina? laetandum esse ausus es scribere Trebonium dedisse poenas? sceleratum Trebonium? quo scelere, nisi quod te Idibus Martiis a debita tibi peste seduxit?