Latin · ~3 min
Speech 13
Cicero, Philippicae 13.23
Not analysed yet
age, hoc laetaris: videamus quid moleste feras. A senatu iudicatum hostem populi Romani Dolabellam eo quod sicarium occiderit, et videri cariorem rei publicae filium scurrae quam C. Caesarem, patriae parentem, ingemiscendum est. quid ingemiscis? hostem Dolabellam? quid? te non intellegis dilectu tota Italia habito, consulibus missis, Caesare ornato, sagis denique sumptis hostem iudicatum? quid est autem, scelerate, quod gemas hostem Dolabellam iudicatum a senatu? quem tu ordinem omnino esse nullum putas, sed eam tibi causam belli gerendi proponis ut senatum funditus deleas, reliqui boni et locupletes omnes summum ordinem subsequantur. at scurrae filium appellat. quasi vero ignotus nobis fuerit splendidus eques Romanus, Treboni pater. is autem humilitatem despicere audet cuiusquam qui ex Fadia sustulerit liberos.