Latin · ~2 min
Speech 13
Cicero, Philippicae 13.40
Not analysed yet
quibus, utri nostrum ceciderint, lucro futurum est, quod spectaculum adhuc ipsa Fortuna vitavit, ne videret unius corporis duas acies lanista Cicerone dimicantis: qui usque eo felix est ut isdem ornamentis deceperit vos quibus deceptum Caesarem gloriatus est. pergit in me maledicta dicere, quasi vero ei pulcherrime priora processerint: quem ego inustum verissimis maledictorum notis tradam hominum memoriae sempiternae. ego lanista? et quidem non insipiens: deteriores enim iugulari cupio, meliores vincere. Vtri ceciderint, scribit lucro nobis futurum.