Latin
Speech 13
Cicero, Philippicae 13.41
Not analysed yet
O praeclarum lucrum, cum te victore—quod di omen avertant! —beata mors eorum futura sit qui e vita excesserint sine tormentis. A me deceptos ait isdem ornamentis Hirtium et Caesarem. quod, quaeso, adhuc a me est tributum Hirtio ornamentum? nam Caesari plura et maiora debentur. deceptum autem patrem a me dicere audes? tu, tu, inquam, illum occidisti Lupercalibus: cuius, homo ingratissime, flaminium cur reliquisti? sed iam videte magni et clari viri admirabilem gravitatem atque constantiam: