Latin · ~2 min
Speech 13
Cicero, Philippicae 13.43
Not analysed yet
nec Lepidi societatem violare, piissimi hominis. tibi cum Lepido societas aut cum ullo, non dicam bono civi, sicut ille est, sed homine sano? id agis ut Lepidum aut impium aut insanum existimari velis. nihil agis—quamquam adfirmare de altero difficile est—de Lepido praesertim, quem ego metuam numquam; bene sperabo, dum licebit. revocare te a furore Lepidus voluit, non adiutor esse dementiae. tu porro ne pios quidem, sed piissimos quaeris et, quod verbum omnino nullum in lingua Latina est, id propter tuam divinam pietatem novum inducis.