Latin
Speech 13
Cicero, Philippicae 13.44
Not analysed yet
nec Plancum prodere participem consiliorum. Plancum participem? cuius memorabilis ac divina virtus lucem adfert rei publicae—nisi forte eum subsidio tibi venire arbitraris cum fortissimis legionibus, maximo equitatu peditatuque Gallorum—quique, nisi ante eius adventum rei publicae poenas dederis, ipse huius belli feret principatum. quamquam enim prima praesidia utiliora rei publicae sunt, tamen extrema sunt gratiora.