Latin · ~3 min
Speech 13
Cicero, Philippicae 13.47
Not analysed yet
quod si partium certamen esset, quarum omnino nomen exstinctum est, Antoniusne potius et Ventidius partis Caesaris defenderent quam primum Caesar, adulescens summa pietate et memoria parentis sui, deinde Pansa et Hirtius, qui quasi cornua duo tenuerunt Caesaris tum cum illae vere partes vocabantur? hae vero quae sunt partes, cum alteris senatus auctoritas, populi Romani libertas, rei publicae salus proposita sit, alteris caedes bonorum, urbis Italiaeque partitio? veniamus aliquando ad clausulam. legatos venire non credo. bene me novit, reliqui veniant, proposito praesertim exemplo Dolabellae. sanctiore erunt, credo, iure legati quam duo consules contra quos arma fert, quam Caesar cuius patris flamen est, quam consul designatus quem oppugnat, quam Mutina quam obsidet, quam patria cui igni ferroque minitatur.