Latin · ~2 min
Speech 13
Cicero, Philippicae 13.48
Not analysed yet
cum venerint, quae postulant cognoscam. quin tu abis in malam pestem malumque cruciatum? ad te quisquam veniat nisi Ventidi similis? Oriens incendium qui restinguerent summos viros misimus; repudiasti: nunc in tantam flammam tamque inveteratam mittamus, cum locum tibi reliquum non modo ad pacem sed ne ad deditionem quidem feceris? hanc ego epistulam, patres conscripti, non quo illum dignum putarem, recitavi, sed ut confessionibus ipsius omnia patefacta eius parricidia videretis.