Latin · ~3 min
Speech 13
Cicero, Philippicae 13.49
Not analysed yet
cum hoc pacem M. Lepidus, vir ornatissimus omnibus et virtutis et fortunae bonis, si haec videret, aut vellet aut fieri posse arbitraretur? prius undis flamma, ut ait poeta nescio quis, prius denique omnia quam aut cum Antoniis res publica aut cum re publica Antonii redeant in gratiam. monstra quaedam ista et portenta sunt et prodigia rei publicae. moveri sedibus huic urbi melius est atque in alias, si fieri possit, terras demigrare, unde Antoniorum nec facta nec nomen audiat, quam illos, Caesaris virtute eiectos, Bruti retentos, intra haec moenia videre. optatissimum est vincere; secundum est nullum casum pro dignitate et libertate patriae non ferendum putare. quod reliquum est, non est tertium, sed postremum omnium, maximam turpitudinem suscipere vitae cupiditate.