Latin · ~4 min
Speech 13
Cicero, Philippicae 13.6
Not analysed yet
sed quoniam ab hoc ordine non fortitudo solum verum etiam sapientia postulatur—quamquam vix videntur haec posse seiungi, seiungamus tamen—fortitudo dimicare iubet, iustum odium incendit, ad confligendum impellit, vocat ad periculum: quid sapientia? cautioribus utitur consiliis, in posterum providet, est omni ratione tectior. quid igitur censet? parendum est enim atque id optimum iudicandum quod sit sapientissime constitutum. si hoc praecipit ne quid vita existimem antiquius, ne decernam capitis periculo, fugiam omne discrimen, quaeram ex ea: etiamne, si erit, cum id fecero, serviendum? si adnuerit, ne ego sapientiam istam, quamvis sit erudita, non audiam. sin responderit: tu vero ita vitam corpusque servato, ita fortunas, ita rem familiarem, ut haec libertate posteriora ducas itaque his uti velis, si libera re publica possis, nec pro his libertatem, sed pro libertate haec proicias tamquam pignora iniuriae, tum sapientiae vocem audire videar eique uti deo paream.