Latin · ~3 min
Speech 13
Cicero, Philippicae 13.7
Not analysed yet
itaque si receptis illis esse possumus liberi, vincamus odium pacemque patiamur; sin otium incolumibus eis esse nullum potest, laetemur decertandi oblatam esse fortunam. aut enim interfectis illis fruemur victrice re publica aut oppressi—quod omen avertat Iuppiter! —si non spiritu, at virtutis laude vivemus. at enim nos M. Lepidus, imperator iterum, pontifex maximus, optime proximo civili bello de re publica meritus, ad pacem adhortatur. nullius apud me, patres conscripti, auctoritas maior est quam M. Lepidi vel propter ipsius virtutem vel propter familiae dignitatem. accedunt eodem multa privata magna eius in me merita, mea quaedam officia in illum. maximum vero eius beneficium numero quod hoc animo in rem publicam est, quae mihi vita mea semper fuit carior.