Latin · ~2 min
Speech 14
Cicero, Philippicae 14.13
Not analysed yet
is enim demum est mea quidem sententia iustus triumphus ac verus, cum bene de re publica meritis testimonium a consensu civitatis datur. nam sive in communi gaudio populi Romani uni gratulabantur, magnum iudicium, sive uni gratias agebant, eo maius, sive utrumque, nihil magnificentius cogitari potest. tu igitur ipse de te? dixerit quispiam. equidem invitus, sed iniuriae dolor facit me praeter consuetudinem gloriosum. nonne satis est ab hominibus virtutis ignaris gratiam bene merentibus non referri? etiam in eos qui omnis suas curas in rei publicae salute defigunt, crimen et invidia quaeretur?