Latin · ~2 min
Speech 14
Cicero, Philippicae 14.14
Not analysed yet
scitis enim per hos dies creberrimum fuisse sermonem, me parilibus, qui dies hodie est, cum fascibus descensurum. in aliquem credo hoc gladiatorem aut latronem aut Catilinam esse conlatum, non in eum qui ne quid tale in re publica fieri posset effecerit. an vero ego qui Catilinam haec molientem sustulerim, everterim, adflixerim, ipse exstiterim repente Catilina? quibus auspiciis istos fascis augur acciperem, quatenus haberem, cui traderem? quemquamne fuisse tam sceleratum qui hoc fingeret, tam furiosum qui crederet? Vnde igitur ista suspicio vel potius unde iste sermo.